Die 23 Aprilis
S. Georgii, Martyris
Missa
Protexísti
de Communi
Martyrum Tempore Paschali 1° loco
Cum Oratione sequenti.
Oratio (P).
D
eus, qui nos beáti Georgii Martyris tui méritis et intercessióne
lætíficas: concéde propítius; ut, qui tua per eum benefícia póscimus, dono
tuæ grátiæ consequámur. Per Dóminum.
2 Tim. ii:8-10; iii: 10-12.
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum.
Caríssime: Memor esto, Dóminum Jesum Christum resurrexísse a
mórtuis ex sémine David, secúndum Evangélium meum, in quo labóro usque ad
víncula, quasi male óperans: sed verbum Dei non est alligátum. Ideo ómnia
sustíneo propter eléctos, ut et ipsi salútem consequántur, quæ est in
Christo Jesu, cum glória cœlésti. Tu autem assecútus es meam doctrínam,
institutiónem, propósitum, fidem, longanimitátem, dilectiónem, patiéntiam,
persecutiónes, passiónes: quália mihi facta sunt Antiochíæ, Icónii et
Lystris: quales persecutiónes sustínui, et ex ómnibus erípuit me Dóminus.
Et omnes, qui pie volunt vívere in Christo Jesu, persecutiónem patiéntur.
Secreta (P):
M
únera, Dómine, obláta sanctífica: et, intercedénte beáto
Geórgio Mártyre tuo, nos per hæc a peccatórum nostrórum máculis emúnda.
Per Dóminum.
Praefatio Communis
Postcommunio (P):
Súpplices te rogámus, omnípotens Deus: ut, quos tuis réficis sacraméntis,
intercedénte beáto Geórgio Mártyre tuo, tibi étiam plácitis móribus
dignánter tríbuas deservíre. Per Dóminum.