Die 2 April
S. Francisci de Paula
Introitus: Ps xci: 13-14
J ustus ut palma florebit ; sicut cedrus Libani multiplicábitur:
plantátus in domo Dómini, in átriis domus Dei nostri. (T.P.
Allelúja, allelúja) [Ps. ibid: 2] Bonum est
confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime. v.
Glória Patri. Justus.
Oratio.
D eus, humílium celsitúdo, qui beátum Francíscum Confessórem
Sanctórum tuórum glória sublimásti: tríbue, quǽsumus; ut, ejus méritis
et imitatióne, promíssa humílibus prǽmia felíciter consequámur. Per
Dóminum.
Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriæ in Missis non
conventualibus.
Philipp. iii: 7-12.
Léctio Epistola; beáti Pauli Apóstoli ad Philippénses.
Fratres: Quæ mihi fuérunt lucra, hæc arbitrátus sum propter
Christum detriménta. Verúmtamen exístimo ómnia detriméntum esse propter
eminéntem sciéntiam Jesu Christi, Dómini mei: propter quem ómnia
detriméntum feci et arbitror ut stércora, ut Christum lucrifáciam, et
invéniar in illo, non habens meam justítiam, quæ ex lege est, sed illam, quæ
ex fide est Christi Jesu: quæ ex Deo est justítia in fide, ad cognoscéndum
illum, et virtútem resurrectiónis ejus, et societátem passiónum illíus:
configurátus morti ejus: si quo modo occúrram ad resurrectiónem, quæ est ex
mórtuis: non quod jam accéperim aut jam perféctus sim: sequor autem, si quo
modo comprehéndam, inquo et comprehénsus sum a Christo Jesu.
Graduale: Ps. xxxvi: 30-31
O s justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium.
v. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non
supplantabúntur gressus ejus. Allelúja, allelúja.
[Ps. cxi: 1] Beátus vir qui timet Dóminum: in
mandátis ejus cupit nimis. Allelúja.
Post Septuagesimam omissis Allelúja,
et Versu sequenti, dicitur
Tractus: Ps. cxi
B eátus vir qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. v.
Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur. v.
Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum
sǽculi.
Tempore Paschali:
A llelúja, allelúja. [Ps.cxi: 1] Beátus
vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. Allelúja. [Osee
xiv: 6] Justus germinábit sicut lílium: et florébit in ætérnum ant
Dóminum. Allelúja.
Luc.
xii: 32-34

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
I n illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: «Nolíte timére
pusíllus grex, quia conplácuit Patri vestro dare vobis regnum. Véndite quæ
possidétis et date elemósynam. Fácite vobis sácculos qui non veteráscunt,
thesáurum non deficiéntem in cælis: quo fur non apprópiat, neque tínea
corrúmpit. Ubi enim thesáurus vester est, ibi et cor vestrum erit.»
Offertorium: Ps. xx: 2-3.
I n virtúte tua, Dómine, lætábitur justus, et super salutáre tuum
exsultábit veheménter: desidérium ánimæ ejus tribuísti ei.. (T.P.
Allelúja).
Secreta:
H æc dona devótæ plebis, Dómine, quibus tua cumulámus altária,
beáti Francísci méritis tibi grata nobísque salutária, te miseránte,
reddántur. Per Dóminum.
Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriæ in Missis non
conventualibus.
Praefatio Communis
Communio: Matt xxiv: 46-47
A men dico vobis: quod vos, qui reliquístis ómnia et secúti estis
me, céntuplum accipiétis, et vitam ætérnam possidébitis.. (T.P.
Allelúja).
Postcommunio:
S umpta, Dómine, sacraménta cœléstia: beáto Francísco Confessóre
tuo intercedénte, precámur; ut et temporális vitæ subsídia nobis cónferant
et ætérnæ.
Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriæ in Missis non
conventualibus.
|