Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

<

Dominica Tertia Adventus
II Clasis
Statio ad S. Petrum

English Text

Introitus: ad Philippénses iv: 4-7

Gaudéte in Dómino semper: iterum dico, gaudéte. Modestia vestra nota sit omnibus hominibus: Dóminus enim prope est. Nihil solliciti sitis: sed in omni oratione petitiones vestræ innotescant apud Deum. [Ps.lxxxiv: 2] Benedixisti, Dómine, terram tuam: avertisti captivitátem Jacob. Glória Patri.... Gaudéte....

Oratio:

Aurem tuam, quæsumus, Dómine, précibus nostris accómmoda: et mentis nostræ ténebras, gratia tuæ visitatiónes illústra: Qui vivis.

2. de S. Maria,  3. contra persucatores Ecclesiæ, vel 3. pro Papa.

ad Philippénses iv: 4-7

    Léctio Epistolæ beáti Paul Apóstoli ad Philippénses:
F
ratres: Gaudete in Dómino semper: iterum dico, gaudete. Modestia vestra nota sit omnibus hominibus: Dóminus prope est. Nihil solliciti sitis: sed in omni oratione, et obsecratione, cum gratiarum actione, petitiones vestræ innotescant apud Deum. Et pax Dei, quæ exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra et intellegentias vestras, in Christo Iesu Dómino nostro.

Graduale Ps. lxxix: 2, 3, et 2

Qui sedes, Dómine, super Chérubim, éxcita poténtiam tuam et veni. Qui regis Isræl, inténde: qui dedúcis, velut oven, Joseph.
Allelúia, allelúia. Excita, Dómine, poténtiam tuam et veni, ut salvos fácias nos. Allelúia

Secúndum Joánnem: i: 19-28.

    +    Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem
In illo témpore: Misérunt Judæi ab Jerosólymis sacerdótes et Levitas ad Joánnem, ut interrogarent eum: Tu quis es? Et confessus est, et non negavit: et confessus est: quia non sum ego Christus. Et interrogavérunt eum: Quid ergo? Elias es tu? Et dicit: Non sum. Propheta es tu? Et respondit: Non. Dixerunt ergo ei: Quis es, ut responsum demus his, qui miserunt nos. Quid dicis de te ipso. Ait: Ego vox clamantis in deserto: Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta. Et qui missi fuerant erant ex Pharisæis. Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei: Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque Propheta? Respondit eis Iohannes, dicens: Ego baptizo in aqua: medius autem vestrum stetit, quem vos non scitis. Ipse est, qui post me venturus est, qui ante me factus est, cuius ego non sum dignus ut solvam eius corrigiam calciamenti. Hæc in Bethania facta sunt trans Iordanen, ubi erat Joannes baptizans.

Credo.

Offertorium: Ps. lxxxiv: 2

Benedixisti, Dómine, terram tuam: avertisti captivitátem Jacob: remisisti iniquitatem plebis tuæ.

Secreta:

Devotiónis nostræ tibi, quæsumsu, Dómine, hostia júgiter immolétur: quæ et sacri péragat institúta mystérii, et salutáre tuum in nobis mirabiliter operétur. Per Dóminum.

2. de S. Maria,  3. contra persucatores Ecclesiæ, vel 3. pro Papa.

Prefatio de Ssma Trinitáte

Communio: Isias xxxv: 4

Dicite: Pusillánimes confortámini, et nolite timére: ecce Deus noster véniet, et salvábit nos.

Postcommunio:

Implorámus, Dómine, cleméntiam tuam: ut hæc divina subsídia, a vitiis expiátos, ad festa ventúra nos præparent. Per Dóminum.  

2. de S. Maria,  3. contra persucatores Ecclesiæ, vel 3. pro Papa.

  



Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!