Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!

 

 

Die 1 Majii
S. Joseph Opificis

 

Introitus: Sap. 10:17

Sapiéntia réddidit iustis mercédem labórum suórum, et dedúxit illos in via mirábili, et fuit illis in velaménto diéi et in luce stellárum per noctem, allelúia, allelúia.  Ps 126:1  .  Nisi Dóminus aedificáverit domum, in vanum labórant qui aedíficant eam.  v. Gloria Patri.  Sapiéntia réddidit.

 

Oratio:

Rerum cónditor Deus, qui legem labóris humáno géneri statuísti: concéde propítius; ut, sancti Ioseph exémplo et patrocínio, ópera perficiámus quae praecipis, et praemia consequámur quae promíttis.  Per Dominum

  

Col. 3:14-15, 17, 23-24

Léctio Epístolae beáti Pauli Apóstoli ad Colossénses.

Fratres: Caritátem habéte, quod est vínculum perfectiónis, et pax Christi exsúltet in córdibus vestris, in qua et vocáti estis in uno córpore, et grati estóte. Omne quodcúmque fácitis in verbo aut in ópere, ómnia in nómine Dómini Iesu Christi, grátias agéntes Deo et Patri per ipsum. Quodcúmque fácitis, ex ánimo operámini sicut Dómino, et non homínibus, sciéntes quod a Dómino accipiétis retributiónem hereditátis. Dómino Christo servíte.

 

Allelúia, allelúia. De quacúmque tribulatióne clamáverint ad me, exáudiam eos, et ero protéctor eórum semper. Allelúia.  v. Fac nos innócuam, Ioseph, decúrrere vitam: sitque tuo semper tuta patrocínio. Allelúia.

 Matt 13:54-58
X

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.

In illo témpore: Véniens Iesus in pátriam suam, docébat eos in synagógis eórum, ita ut miraréntur et dícerent: «Unde huic sapiéntia haec et virtútes? Nonne hic est fabri fílius? Nonne mater eius dícitur María, et fratres eius Iacóbus et Ioseph et Simon et Iudas? Et soróres eius nonne omnes apud nos sunt? Unde ergo huic ómnia ista?» Et scandalizabántur in eo. Iesus autem dixit eis: «Non est prophéta sine honóre nisi in pátria sua et in domo sua.» Et non fecit ibi virtútes multas propter incredulitátem illórum.                  Credo.

Offertorium:  Ps 89:17

Bónitas Dómini Dei nostri sit super nos, et opus mánuum nostrárum secúnda nobis, et opus mánuum nostrárum secúnda, allelúia.

Secreta:

Quas tibi, Dómine, de opéribus mánuum nostrárum offérimus hóstias, sancti Ioseph interpósito suffrágio, pignus fácias nobis unitátis et pacis.Per Dominum.

Praefatio de S. Ioseph

 

Communio:  Matt 13:54-55

Unde huic sapiéntia haec et virtútes? Nonne hic est fabri fílius? Nonne mater eius dícitur María? Allelúia.

Postcommunio:

Quǽsumus, Dómine, salutáribus repléti mystériis:  ut, quorum solémnia celebrámus, eórum oratiónibus adjuvémur.   Per Dóminum.

 

 

 

 

 

 

  

 


Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!