|
Sabbato ante Dominica tertiam Novembris
Introitus: Joann xix: 26, 27. M úlier, ecce fílius tuus, dixit Jesus matri: deínde dixit discípulo quem diligébat: Ecce mater tua. [Ps. cv: 1] Confitémini Dómino quóniam bonus: quóniam in sǽculum misericórdia ejus. Glória Patri. Múlier, ecce fílius.Oratio: D eus, cujus providéntia in sui dispositióne non fállitur, te súpplices exorámus: ut, intercedénte beáta Vírgine ac Genitríce Fílii tui María; nóxia cuncta submóveas, et ómnia nobis profutúra concédas. Per eúmdem Dóminum.Eccli. xxiv: 1 et 4-13. Léctio libri Sapiéntiæ: Graduale: Isaias xlix: 15 N umquid oblivísci potest múlier infántem suum, ut non misereátur fílio úteri sui? Et si illa oblíta fúerit, ego tamen non oblivíscar tui.Allelúja, allelúja. [Tob. xiii: 17] Tu autem lætáberis in fíliis tuis, quóniam omnes benedicéntur, et congregabúntur ad Dóminum. Allelúja. Joann ii: 1-11 I n illo témpore: Núptiæ factæ sunt in Cana Galilǽæ: et erat mater Jesu ibi. Vocátus est autem Jesus, et discípuli ejus ad núptias. Et deficiénte vino, dicit mater Jesu ad eum: «Vinum non habent.» Et dicit ei Jesus: «Quid mihi et tibi est mulier? nondum venit hora mea.» Dicit mater ejus minístris: «Quodcúmque díxerit vobis, fácite.» Erant autem ibi lapídeæ hydriæ sex pósitæ secúndum purificatiónem Judæórum, capiéntes síngulæ metrétas binas vel ternas. Dicit eis Jesus: «Impléte hydrias aqua.» Et implevérunt eas usque ad summum. Et dicit eis Jesus: «Hauríte nunc, et ferte archtriclíno.» Et tulérunt. Ut autem gustávit archtriclínus aquam vinum factam, et non sciébat unde esset, minístri autem sciébant, qui háuserunt aquam: vocat sponsum archrticlínus, et dicit ei: «Omnis homo primum bonum vinum ponit: et cum inebriáti fúerint, tunc id quod detérius est. Tu autem servásti bonum vinum usque adhuc.» Hoc fecit inítium signórum Jesus in Cana Galilǽæ: et manifestávit glóriam suam, et credidérunt in eum discípuli ejus.Credo Offertorium: Sap xiv: 3 T ua autem, Pater, providéntia gubérnat: quóniam dedísti et in mari viam, et inter fluctus sémitam firmíssimam.Secreta: Adeúntibus cum fidúcia ad thronum grátiæ, propitiáre nobis, Dómine Deus: ut, benigníssima divínæ providéntiæ Matre intercedénte, misericórdiam consequámur, et grátiam inveniámus in auxílio opportúno. Per Dóminum. Præfátio de B. Maríæ Vírginis et te in Festivitáte. Fílii tui sicut novéllæ olivárum in circúitu mensæ tuæ.Postcommunion C æléstis mensæ virtus, miséricors Deus, in fámulis tuis júgiter persevéret: ut, dívinæ providéntiæ Matris intercessióne, regnum et justítiam tuam ante ómnia quæréntes, temporálibus non destituántur auxíliis. Per Dóminum.
|